- NIEBLA
- NIEBLAnomen illustris in Hispania Familiae, quae Guzmanniae stirpis ramus est. In hac enim Alfonsi Perezii de Guzman Bono. Dn. de S. Lucar de Barrameda, a Mauris caesi A. C. 1371. nepos Iohannes Alfonsus primus Comitis de Niebla titulum nactus est, cuius maior natu fil. (nam a minori Iohanne posthumo etiam Domini del Cadoso orti sunt) Henricus, Iohannem Alfonsum primum Ducem de Medina Sidonia genuit. Hôc genitus Henricus de Guzman Dux Medinisidonius, ex Leonora de Mendoza (filia Perafani de Ribera Comitis de los Molares) suscepit Iohannem Ducem, Leonorae de Zuniga maritum et ex ea patrem Ioh. Alfonsi II. Ducis; quô et Annâ Aragoniâ (Alfonsi Aragonii Archiepiscopi Caesaraugustani, Ferdinando Catholico Rege geniti, filia) natus Iohannes Clarus de Guzman Comes Nieblae, iunxit sibi Leonoram de Zuniga et Sotomayor, et ex ea genuit, Alfonsum Perezium de Guzman Ducem Medinae Sidoniae, qui obiit A. C. 1615. Pater ex Anna de Silva et Mendoza (filia Roderici Gomesii de Silva Ducis Pastranae Principis Eboli et Annae de Mendoza et de la Cerda) Iohannis Emanuelis Dominici Perezii de Guzman Ducis Medinisidonii: quô et Iohannâ de Sandoval (filia Francisci de Sandoval et Roxas Ducis Lermae) geniti sunt, Antonius Perezius Comes Nieblae, Casparus Alfonsus Perezius, post fratris obitum, eundem titulum nactus, Balthasar Melchior, Luisa (uxor Iohannis IV. Lusitaniae Regis, defuncta A. C. 1660.)Francisca et Catharina. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Europ. Part. 2. p. 47.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.